Acts 13

etc. Iidem erant prophetae et doctores. Vel, alii eorum prophetae, alii doctores fuerunt. RAB. A colore, si Latinum est. Vel, interpretatur, si Hebraeum. . RAB. Ab hominibus dimissi, mox a Spiritu sancto mittuntur ad Seleuciam. Dux itineri eorum fuit, qui eos separavit a caeteris. ID. In quibusdam exemplaribus invenitur: duo autem sunt nomina unius civitatis. . Duo unius nomina sunt, Sergius et Paulus. RAB. Elymas, secundum quosdam interpretatur, vel et ideo resistebat. ID. Eum qui incoeperat converti, a fide ad transgressionem volebat convertere juxta nomen suum. ID. Saulus interpretatur vel vel BEDA. A Sergio Paulo proconsule (quem fidei subegit) sortitus est nomen Pauli. Apte gentium apostolus de gentili nomen sortitur. RAB. A Sergio Paulo dictus est apostolus, Paulus, e c., I Cor. 15.. . etc. etc. Oportuit Paulum miracula agere ad consummationem apostolatus, quem diu contra stimulos calcitrantem Dominus elegerat. . RAB. Ad differentiam alterius Antiochiae, ut creditur; sed a multis eadem esse putatur. ID. Quasi audituri legem, non praedicaturi. Ecce exemplum humilitatis. . etc. RAB. Id est promissionis, quae ideo (ut plerisque videtur) Israeli est data, etc., usque ad et ideo maledici meruit. etc. Tempus judicum transit ad probandam patientiam Dei. . RAB. Judaeis. Matth. 15.. Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud. ID. Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes? BEDA. Isaias Novi Testamenti mysteria praegustans, ait: In Hebraeo: . etc. ID. Post resurrectionem non moritur, mors illi ultra non dominabitur, et ideo dicit sancta fidelia, id est incorrupta et aeternaliter permansura. . In Graeco: Audite contemptores, et respicite et disperdimini. RAB. Sic junge: ab Assyriis et Chaldaeis, novissime a Romanis, quia opus operor utriusque vindictae. etc. Vel propter utriusque vindictae magnitudinem, non credere dicuntur donec completae fuerint. . ID. Bene legitur sicut in Graeco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judaei, Graece vocati proselyti. . ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens praeripuit sanitatem. Non quia scirent vitam aeternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli. etc. ID. Prophetia est praeceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetae testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium. Non ait, quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet. BEDA. Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, etc. Ordo hic est, ut post labores praesentes et mortificationem carnis, vita sequatur. . RAB. Sive de Judaeis qui legis religionem servabant, sive de gentibus religionem salvare incipientes. etc. Secundum praeceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem. RAB. Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut Psal. 1.. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent. .
Copyright information for VulgGlossa